- NOMENTUM
- I.NOMENTUMoppid. Lotharingiae, ad Sellam fluv. medium fere inter Divodurum ad Boream et Nanceium ad Austrum. 5. leucis utrinque, 7. infra Marsalium, in Circium, in tractu Metensi.II.NOMENTUMpagus Sabinorum apud Eretum, ab urbe Roma 12. mill. pass. Lamentana Blondo dicitur, Suidas. Νωμεντὸς, πόλις οὐ πόῤῥω τῆς Ῥώμης. Idem habet Steph. cuius Gentile facit Νωμεντῖνος cum scribere debuisset Νωμεντανὸς, ut omnes pariter habent Latini auctores, tum Dionys. l. 5. et item Strabo l. 5. Vide Cluverium, de Ital. Ant. p. 666. Habuit autem haec urbs, olim Episcopalis, colles vitiferos vinô non omninô pessimô nobilitatos. martial. l. 13. Epigr. 119.Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum.Nunc castrum Sabinae, in ditione Pontificis in Ducatu Eretigentis Barberinae, ad Alliam amnem, longe a Vico Varronis in Occidentem. Sanso, Brietius. Auctorem oppidi quod attinet, scribit Dionys. l. 2. unô tempore tres urbes a tribus Albanis fratribus constructas fuisse, Nomentum, Crustumerium et Fidenas, quorum fratrum maximus natu Fidenas condiderit; Sed fratrum nomina non addit. Factum autem id esse Latinô Silviô regnante, colligit ex veter. Auctore, de origine gentis Romanae, Salmas. ubi supra, p. 71
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.